- WESSELUS Gansefort
- WESSELUS GansefortGroningensis, tantâ omnium literatum ac disciplinarum cognitione fuit praeditus, ut communi elogiô Lux Mundi diceretur. Peritus erat trium linguarum, Latinae, Graecae et Hebraeae: ad quarum mediam eo exactius discendam, in ipsam Graeciam profectus est. Cumque A. C. 1477. Philippus Elector Palatinus Heidelbergensem instauraret Academiam, non alius dignior visus est, qui ad Theologicam cathedram vocaretur: Sed cum Doctoratum suscipere non posset, propterea quod Monasticum ordinem parum amaret, relictâ Professione Theologicâ, Philosophicam suscepit. Profitebatur autem Philosophiam Platonicam, quod eam Christianismo iudicabat convenientiorem atque utiliorem. Mox vero, cum Lutetiam inde secessisset, Successorem accepit Rod. Agricolam Omlandum, vide Ioh. Georg. Hornium, Hist. Phil. l. 6. c. 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.